Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. Quid, quod quaedam beneficia vocantur, quia
nimis concupiscuntur, quaedam non sunt ex hac
vulgari nota sed maiora, etiam si minus apparent ?
[2]
Beneficium vocas dedisse potentis populi civitatem, in
quattuordecim deduxisse et defendisse capitis reum.
Quid utilia suasisse ? Quid retinuisse, ne in scelus
rueret ? Quid gladium excussisse morituro ? Quid
efficacibus remediis lugentem et, quos desiderabat.
[p. 144]
volentem sequi ad vitae consilium reduxisse ? Quid ad-
sedisse aegro et, cum valetudo eius ac salus momentis
constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes
venas vino refecisse et medicum adduxisse morienti ?
[3]
Haec quis aestimabit ? Quis dissimilibus beneficiis
iubebit beneficia pensari ? " Donavi tibi domum."
Sed ego tuam supra te ruere praedixi. " Dedi tibi
patrimonium." Sed ego naufrago tabulam. "Pugnavi
pro te et vulnera excepi." At ego vitam tibi silentio
dedi. Cum aliter beneficium detur, aliter reddatur,
paria facere difficile est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.